Latin · ~8 min
2.1.87 to 2.1.93
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.87-93
Not analysed yet
[30,1] Quidam, inter quos Asclepiodotus est, iudicant sic quorundam quoque corporum concursu tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando multo igne abundauit, ingentem uim harenae urentis effudit,, inuolutus est dies puluere, populosque subita nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas uerisimile est in tanto feruore aeris nullas fuisse. [30,2] Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem harena austro, mota et more niuis incidens texit, deinde obruit ; tunc quoque uerisimile est fuisse tonitrum fulminaque attritu harenae sese affricantis. [30,3] Non repugnat proposito nostro ista opinio. Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto acre uagari ; itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi potest et edere sonum. [30,4] Ista quae dixi, sine incendiis uaporantibus aera repleuerunt, siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida quam umida conserunt ; est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi. [31,1] Ceterum luira fulminis, si intueri uelis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris et illaesis conflatur argentum ; manente uagina gladius ipse liquescit, et inuiolato ligno circa pila ferrum omne destillat ; stat fracto dolio uinum nec ultra triduum ille rigor durat. [31,2] Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium. quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum serpentium et aliorum. animalium quibus mortifera uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne consumitur? -Unde, inquit, scis? -In uenenatis corporibus uermis non nascitur . ; fulmine icta intra paucos dies uerminant. [32,1] Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum. sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis euidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur?