# Quaestiones Naturales 3.1.102-107

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 3.1.102 to 3.1.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/3.1.102

[25,6] Hoc est cur quaedam tigna supra aquam paene tota efferantur, quaedam ad medium submissa sint, quaedam ad aequilibrium aquae descendant. Namque cum utriusque pondus par est, neutra res alteri cedit, grauiora descendunt, leuiora gestantur. Graue autem et leue est non aestimatione nostra, sed comparatione eius, quo uehi debet. [25,7] Itaque ubi aqua grauior est hominis corpore aut saxo, non sinit id, quo non uincitur, mergi: sic euenit, ut in quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. De solidis et duris loquor. Sunt enim multi pumicosi et leues, ex quibus quae constant insulae in Lydia, natant: Theophrastus est auctor. [25,8] Ipse ad Cutilias natantem insulam uidi, et alia in Uadimonis lacu uehitur (lacus in Statoniensi est). Cutiliarum insula et arbores habet et herbas nutrit: tamen aqua sustinetur et in hanc atque illam partem non uento tantum sed aura compellitur, nec umquam illi per diem ac noctem uno loco statio est: adeo mouetur leui flatu. [25,9] Huic duplex causa est: aquae grauitas medicatae et ob hoc ponderosae, et ipsius insulae materia uectabilis, quae non est corporis solidi, quamuis arbores alat. Fortasse enim leues truncos frondesque in lacu sparsas pinguis umor apprehendit ac uinxit. [25,10] Itaque etiam si qua in illa saxa sunt, inuenies exesa et fistulosa, qualia sunt quae duratus umor eficit, utique circa medicatorum fontium <ripas> riuosque, ubi purgamenta aquarum coaluerunt et spuma solidatur: necessario leue est quod ex uentoso inanique concretum est. [25,11] Quorundam causa non potest reddi: quare aqua Nilotica fecundiores feminas faciat, adeo ut quarundam uiscera longa sterilitate praeclusa ad conceptum relaxauerit; quare quaedam in Lycia aquae conceptum feminarum custodiant, quas solent petere, quibus parum tenax uulua est. Quod ad me attinet, pono ista inter temere uulgata. Creditum est quasdam aquas scabiem afferre corporibus, quasdam uitiliginem et foedam ex albo uarietatem, siue infusa siue pota sit: quod uitium dicunt habere aquam ex rore collectam.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
