Latin · ~8 min
3.1.63 to 3.1.69
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.63-69
Not analysed yet
[15,8] Haec tenuis unda uix fonti sufficit: et ex magnis caueis magnisque conceptibus excidunt amnes, nonnumquam leuiter emissi, si aqua pondere suo se tantum detulit, nonnumquam uehementer et cum sono, si illam spiritus intermixtus eiecit. [16,1] Sed quare quidam fontes senis horis pleni senisque sicci sunt? Superuacuum est nominare singula flumina, quae certis mensibus magna certis angusta sunt, et occasionem singulis quaerere, cum possim eandem causam omnibus reddere. [16,2] Quemadmodum quartana ad horam uenit, quemadmodum ad tempus podagra respondet, quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem seruat, quemadmodum praesto est ad mensem suum partus, sic aquae interualla habent, quibus se retrahant et quibus redeant. Quaedam autem interualla minora sunt et ideo notabilia, quaedam maiora nec minus certa. [16,3] Ecquid hic mirum est, cum uideas ordinem rerum et naturam per constituta procedere? Hiems numquam aberrauit, aestas suo tempore incaluit, autumni uerisque, unde solet, facta mutatio est; tam solstitium quam aequinoctium suos dies rettulit. [16,4] Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae sed non minus certa: crede infra quicquid uides supra. Sunt et illic specus uasti ingentesque recessus ac spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt [16,5] (haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane est); et stagna obsessa tenebris et lacus ampli. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia ut in aere caeco pinguique concepta et aquis torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et subterranei mures, quibus deest lumen, quia superuacuum est; inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur. [17,1] Multa hoc loco tibi in mentem ueniunt quibus urbane in re incredibili fabulae dicas, "non cum retibus aliquem nec cum hamis sed cum dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari uenetur." Quid est autem quare non pisces in terram transeant, si nos maria transimus? Permutabimus sedes!