Latin · ~8 min
3.1.76 to 3.1.83
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 3.1.76-83
Not analysed yet
[18,5] Tunc, ut quisque peritior est, monstrat: "Uide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! uide quas per latera uenas agat! ecce sanguineum putes uentrem! quam lucidum quiddam caeruleumque sub ipso tempore effulsit! iam porrigitur et pallet et in unum colorem componitur." [18,6] Ex his nemo morienti amico assidet, nemo uidere mortem patris sui sustinet, quam optauit. Quotusquisque funus domesticum ad rogum prosequitur? Fratrum propinquorumque extrema hora deseritur; ad mortem mulli concurritur: "Nihil est enim illa formosius." [18,7] Non tempero mihi quin utar interdum temerarie uerbis et proprietatis modum excedam: non sunt ad popinam dentibus et uentre et ore contenti: oculis quoque gulosi sunt. [19,1] Sed ut ad propositum reuertar, accipe argumentum, magnam uira aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium: si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu. [19,2] Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo nouus amnis ostendit. Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur. [19,3] Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium, quod anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit. [19,4] Habet ergo non tantum uenas aquarum terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae deuorentur, alii sub aliquo lacu emergunt. Nam quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? ut appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema sicut fluminum fontes. [20,1] At quare aquis sapor uarius? Propter quattuor causas: ex solo prima est, per quod fertur; secunda ex eodem, si mutatione eius nascitur; tertia ex spiritu, qui in aquam transfiguratus est; quarta ex uitio, quod saepe concipiunt corruptae per iniuriam.