Latin · ~7 min
4.1.37 to 4.1.42
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.37-42
Not analysed yet
[2,13] Balbillus, uirorum optimus perfectusque in omni litterarum genere rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum, spectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurrentium et crocodillorum a flumine aduersum agmen agentium uelut pro partibus proelium; crocodillos ab animalibus placidis morsuque innoxiis uictos. [2,14] His superior pars corporis dura et impenetrabilis est etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera. Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi uulnerabant et in aduersum enisi diuidebant; rescissis hoc modo pluribus ceteri uelut acie uersa refugerunt: fugax animal audaci, audacissimum timido! [2,15] Nec illos Tentyritae generis aut sanguinis proprietate superant, sed contemptu et temeritate. Ultro enim insequuntur fugientesque iniecto trahunt laqueo: plerique pereunt, quibus minus praesens animus ad persequendum fuit. [2,16] Nilum aliquando marinam aquam detulisse Theophrastus est� auctor. Biennio continuo regnante Cleopatra non ascendisse, decimo regni anno et undecimo, constat. Significatam aiunt duobus rerum potientibus defectionem: Antonii enim Cleopatraeque defecit imperium. Per nouem annos non ascendisse Nilum superioribus saeculis Callimachus est auctor. [2,17] Sed nunc ad inspiciendas causas, propter quas aestate Nilus crescat, accedam et ab antiquissimis incipiam. Anaxagoras ait ex Aethiopiae iugis solutas niues ad Nilum usque decurrere. In eadem opinione omnis uetustas fuit: hoc Aeschylus, Sophocles, Euripides tradunt. Sed falsum esse argumentis pluribus patet. [2,18] Primo Aethiopiam feruentissimam esse indicat hominum adustus color et Trogodytae, quibus subterraneae domus sunt. Saxa uelut igni feruescunt non tantum medio sed inclinato quoque die; ardens puluis nec humani uestigii patiens; argentum replumbatur; signorum coagmenta soluuntur; nullum materiae superadornatae manet operimentum. Auster quoque, qui ex illo tractu uenit, uentorum calidissimus est. Nullum ex his animalibus quae latent bruma umquam reconditur, etiam per hiemes in summo et aperto serpens est. Alexandriae quoque, quae longe ab immodicis caloribus posita est, niues non cadunt; superiora pluuia carent.