Latin · ~7 min
4.1.49 to 4.1.53
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.49-53
Not analysed yet
[2,25] Praeterea quare hieme non crescit? Et tunc potest uentis concitari mare aliquanto quidem maioribus: nam etesiae temperati sunt. Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret Aegyptum: at nunc per gradus crescit. [2,26] Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris contineri: ideo et specus calidos esse et tepidiorem puteis aquam, itaque uenas interno calore siccari. Sed in aliis terris augeri imbribus flumina; Nilum, quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde crescere per aestatem, quo tempore fripent interiora terrarum et redit rigor fontibus. [2,27] Quod si uerum esset, aestate flumina crescerent omnia, putei aestate abundarent. Deinde falsum est calorem hieme sub terris esse maiorem. At quare specus et putei tepent? Quia aera frigentem extrinsecus non recipiunt: ita non calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem causa aestate refrigescunt, quia ad illos remotos seductosque calefactus non peruertit. [2,28] Diogenes Apolloniates ait: "Sol umorem ad se rapit: hunc adsiccata tellus ex mari ducit, tum ex ceteris aquis. Fieri autem non potest, ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt enim perforata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis sumunt. Alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exaruisset. Ergo undique sol trahit, sed ex his quae premit maxime; haec meridiana sunt. [2,29] Terra cum exaruit, plus ad se umoris adducit: ut in lucernis oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo incumbit quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Unde ergo trahit? Ex illis scilicet partibus semper hibernis: septentrionales exundant. Ob hoc Pontus in infernum mare assidue fluit rapidus (non ut cetera maria alternatis ultro citro aestibus) in unam partem semper promus et torrens. Quod nisi facile his itineribus quod cuique deest redderetur, quod cuique superest emit, teretur, iam aut sicca essent omnia aut inundata".