Latin · ~7 min
4.1.90 to 4.1.94
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.90-94
Not analysed yet
[13,7] Itaque quamuis cenationem uelis ac specularibus muniant et igne multo doment hiemem, nihilominus stomachus ille solutus et aestu suo languidus quaerit aliquid quo erigatur. Nam sicut animo relictos stupentesque frigida spargimus, ut ad sensum sui redeant, ita uiscera istorum uitiis torpentia nihil sentiunt, nisi frigore illa uehementiore perusseris. [13,8] Inde est, inquam, quod ne niue quidem contenti sunt, sed glaciem, uelut certior illi ex solido rigor sit, exquirunt ac saepe repetitis aquis diluunt: quae non e summo tollitur sed, ut uim maiorem habeat et pertinacius frigus, ex abdito effoditur. Itaque ne unum quidem eius est pretium, sed habet institores aqua et annonam (pro pudor!) uariam. [13,9] Unguentarios Lacedaemonii urbe expulerunt et propere cedere finibus suis iusserunt, quia oleum disperderent: quid illi fecissent, si uidissent reponendae niuis officinas et tot iumenta portandae aquae deseruientia, cuius colorem saporemque paleis, quibus custodiunt, inquinant? [13,10] At, dii boni, quam facile est extinguere sitim sanam! Sed quid sentire possunt emortuae fauces et occallatae cibis ardentibus? Quemadmodum nihil illis satis frigidum, sic nihil satis calidum est, sed ardentes boletos et raptim indumento suo mersatos demittunt paene fumantes, quos deinde restinguant niuatis potionibus. Videbis, inquam, quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos, pallentes et aegros non sorbere solum niuem sed etiam esse et frusta eius in scyphos suos deicere, ne tepescant inter ipsam bibendi moram. [13,11] Sitim istam esse putas? Febris est, et quidem eo acrior quod non tactu uenarum nec in cutem effuso calore deprehenditur sed cor ipsum excoquit. Luxuria inuictum malum et ex molli fluidoque durum atque patiens. Non intellegis omnia consuetudine uim suam perdere? Itaque nix ista, in qua iam etiam natatis, eo peruenit usu et cotidiana stomachi seruitute, ut aquae locum obtineat. Aliquid adhuc quaerite illa frigidius, quia pro nihilo est familiaris rigor.