Latin · ~9 min
5.1.60 to 5.1.66
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.60-66
Not analysed yet
[18,1] Inter cetera itaque prouidentiae opera hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa uentos aut inuenit aut per diuersa disposuit, sed primum ut aera non sinerent pigrescere sed assidua uexatione utilem redderent uitalemque tracturis, [18,2] deinde ut imbres terris subministrarent idemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluuiae diuidi possint: in Italiam auster impellit, aquilo in Africam reicit, etesiae non patiuntur apud nos nubes consistere; idem totam Indiam et Aethiopiam continuis per id tempus aquis irrigant. [18,3] Quid, quod fruges percoqui non possent, nisi flatu superuacua inmixta seruandis uentilarentur, nisi esset quod segetem excitaret et latentem frugem ruptis uelamentis suis (folliculos agricolae uocant) adaperiret? [18,4] Quid, quod omnibus inter se populis commercium dedit et gentes dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non uertat hominum furor! Nunc quod de C. Mario uulgo dictatum est et a Tito Liuio positum, in incerto esse utrum illum magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici etiam de uentis potest; adeo quicquid ex illis utile et necessarium est non potest his repensari quae in perniciem suam generis humani dementia excogitat. [18,5] Sed non ideo non sunt ista natura bona, si uitio male utentium nocent: non in hoc prouidentia ac dispositor ille mundi deus aera uentis exercendum dedit et illos ab omni parte, ne quid esset situ squalidum, effudit, ut nos classes partem freti occupaturas compleremus milite armato et hostem in mari aut post mare quaereremus. [18,6] Quae nos dementia exagitat et in mutuum componit exitium? Uela uentis damus bellum petituri et periclitamur periculi causa, incertam fortunam experimur, uim tempestatum nulla ope humana superabilem et mortem sine spe sepulturae. [18,7] Non erat tanti, si ad pacem per ista ueheremur: nunc cum euaserimus tot scopulos latentes et insidias uadosi maris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos praeceps in nauigantes uentus impingitur, cum inuolutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum turbinibus diuulsa nauigia, quis erit huius laboris ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet et obuius in litore hostis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte uictorem et antiquarum urbium flamma.