Latin · ~6 min
5.1.72 to 5.1.76
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 5.1.72-76
Not analysed yet
[18,13] Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens. [18,14] Dedit uentos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit uentos, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma transueherent. [18,15] Si beneficia naturae utentium prauitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus: cui uidere expedit? cui loqui? cui non uita tormentum est? Nihil inuenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono futuros inuenerat: ipsi illos contrarios fecimus. [18,16] Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non eadem est his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diuersis enim irritamentis ad temptandum mare impellimur, utique alicui uitio nauigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis circa exitum iam testium loco dandus est, minima esse quae homines emant uita. Immo, Lucili carissime, si bene illorum furorem aestimaueris, id est nostrum (in eadem enim turba uolutamur), magis ridebis, cum cogitaueris uitae parari in quae uita consumitur. Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page