# Quaestiones Naturales 6.1.113-118

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 6.1.113 to 6.1.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/6.1.113

[26,4] Falsa haec esse Pompei et Herculaneum sensere. Adice nunc quod omnis ora maris obnoxia est motibus: sic Paphos non semel corruit; sic mobilis et huic iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum ambit altum mare et agitatur; Tyros et ipsa tam mouetur quam diluitur. Hae fere causae redduntur propter quas tremat terra. [27,1] Quaedam tamen propria in hoc Campano motu accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est. Diximus sexcentarum ouium gregem exanimatum in Pompeiana regione. Non est quare hoc putes ouibus illis timore accidisse. [27,2] Aiuni enim solere post magnos terrarum motus pestilentiam fieri, nec id mirum est. Multa enim mortifera in alto latent: aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia et aeterna nocte torpescit, grauis haurientibus est, uel corruptus internorum ignium uitio, cum e longo situ emissus est, purum hunc liquidumque maculat ac polluit insuetumque ducentibus spiritum affert noua genera morborum. [27,3] Quid, quod aquae quoque inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas numquam usus exerceat, numquam aura liberior euerberet? Crassae itaque et graui caligine sempiternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et corporibus nostris contrarium habent. Aer quoque, qui mixtus est illis quique inter illas paludes iacet, cum emersit, late uitium suum spargit et haurientes necat. [27,4] Facilius autem pecora sentiunt, in quae primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora sunt: aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum maxima in pestilentia culpa est. Oues uero mollioris naturae, quo propiora terris ferunt capita, correptas esse non miror, cum afflatus aeris diri circa ipsam humum exceperint. Nocuisset ille et hominibus, si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia extinxit, antequam ut ab homine posset trahi surgeret. [28,1] Multa autem terras habere mortifera uel ex hoc intellege, quod tot uenena nascuntur non manu sparsa sed sponte, solo scilicet habente ut boni ita mali semina. Quid, quod pluribus Italiae locis per quaedam foramina pestilens exhalatur uapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est? Aues quoque si in illum inciderunt, antequam caelo meliore leniatur, in ipso uolatu cadunt liuentque corpora et non aliter quam per uim elisae fauces tument.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
