# Quaestiones Naturales 6.1.12-18

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 6.1.12 to 6.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/6.1.12

[1,12] Erramus enim, si ullam terrarum partem exceptam immunemque ab hoc periculo credimus: omnes sub eadem iacent lege; nihil ita ut immobile esset natura concepit; alia temporibus aliis cadunt et, quemadmodum in urbibus magnis nunc haec domus nunc illa suspenditur, ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit uitium nunc illa. [1,13] Tyros aliquando infamis ruinis fuit, Asia duodecim urbes simul perdidit; anno priore in Achaiam et Macedoniam, quaecumque est ista uis mali quae incurrit, nunc Campaniam laesit: circumit fatum et, si quid diu praeteriit, repetit. Quaedam rarius sollicite, saepius quaedam: nihil immune esse et innoxium sinit. [1,14] Non homines tantum, qui breuis et caduca res nascimur, urbes oraeque terrarum et litora et ipsum mare in seruitutem fati uenit. Nos tamen nobis permansura promittimus bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram in aliquo pondus ac moram credimus; [1,15] et perpetua sibi omnia promittentibus in mentem non uenit id ipsum supra quod stamus stabile non esse. Neque enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis soli uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui et summa manere, partibus ruere. [2,1] Quid ago? Solacium aduersus pericula rara promiseram: ecce undique timenda denuntio, nego quicquam esse quietis aeternae, quod perire possit et perdere. Ego uero hoc ipsum solacii loco pono et quidem ualentissimi, quando quidem sine remedio timor stultis est: ratio terrorem prudentibus excutit; imperitis magna fit ex desperatione securitas. [2,2] Hoc itaque generi humano dictum puta quod illis subita captiuitate inter ignes et hostem stupentibus dictum est: "una salus uictis nulllam sperare salutem." [2,3] Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda; circumspicite quam leuibus causis discutiamur: non cibus nobis, non umor, non uigilia, non somnus sine mensura quadam salubria sunt; iam intellegetis nugatoria esse nos et imbecilla corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda. Sine dubio id unum periculi nobis est quod tremunt terrae, quod subito dissipantur ac superposita deducunt!

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
