# Quaestiones Naturales 6.1.137-141

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 6.1.137 to 6.1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/6.1.137

[32,6] Quid aliud debeo quam exeuntem hortari et cum bonis ominibus emittere? "Uade fortiter, uade feliciter! Nihil dubitaueris: redderis. Non de re sed de tempore est quaestio, facis quod quandoque faciendum est. Nec rogaueris nec timueris nec te uelut in aliquod malum exiturum tuleris retro: rerum natura te, quae genuit, expectat et locus melior ac tutior. [32,7] Illic non tremunt terrae nec inter se uenti cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas classes sorbentium metus est, non arma contrariis disposita uexillis et in mutuam perniciem multorum milium par furor, non pestilentia et ardentes promiscue communes populis cadentibus rogi". Istud leue est: quid timemus? graue est: potius semel incidat quam semper impendeat. [32,8] Ego autem perire timeam, cum terra ante me pereat, cum ista quatiantur quae quatiunt et in iniuriam nostram non sine sua ueniant? Helicen Burinque totas mare accepit: ego de uno corpusculo timeam? Supra oppida duo nauigatur (duo autem quae nouimus, quae in nostram notitiam memoria litteris seruata perduxit: quam multa alia aliis locis mersa sunt, quot populos aut terra aut infra se mare inclusit!): ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non esse? Immo cum sciam omnia esse finita, ego ultimum suspirium timeam? [32,9] Quantum potes itaque, ipse te cohortare, Lucili, contra metum mortis: hic est qui nos humiles facit; hic est qui uitam ipsam, cui parcit, inquietat ac perdit; hic omnia ista dilatat, terrarum motus et fulmina. Quae omnia feres constanter, si cogitaueris nihil interesse inter exiguum tempus et longum. [32,10] Horae sunt quas perdimus; puta dies esse, puta menses, puta annos: perdimus illos nempe perituros. Quid, oro te, refert num perueniam ad illos? Fluit tempus et auidissimos sui deserit; nec quod futurum est meum est nec quod fuit: in puncto fugientis temporis pendeo, et magni est modicum fuisse.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
