Latin · ~8 min
6.1.49 to 6.1.53
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.49-53
Not analysed yet
[9,2] Alii in igne causam quidam esse, sed non ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt. [9,3] Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in solido resederunt. [10,1] Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit. Sed his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni roboris carpit. [10,2] Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex alto pondus eiecit. [11,1] Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed aliter. Nam cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius institit, opposita diffindit, si uero remissior fuit, nihil amplius quam mouet. Uidemus aquam spumare igne subiecto: quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat: tunc illa euaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauit, agitatur.