Latin · ~8 min
6.1.60 to 6.1.63
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 6.1.60-63
Not analysed yet
[13,4] Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in uno moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima quaeque remolitur ac iactat. [13,5] Ideoque antequam terra moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius, "sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri", nisi hoc esset uentorum opus. v [13,6] Uices deinde huius pugnae sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida compescuntur et secedunt mox futura potentiora. Dum ergo alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur. [14,1] Sunt qui existiment spiritu quidem et nulla alia ratione tremere terram, sed ex alia causa quam Aristoteli placuit. Quid sit quod ab his dicatur audi: corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus colligitur et unde diuiditur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium corpus et aquis, quae uicem sanguinis tenent, et uentis, quos nihil aliud quis quam animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi currunt, aliubi consistunt. [14,2] Sed quemadmodum in corpore nostro, dum bona ualetudo est, uenarum quoque imperturbata mobilitas modum seruat; ubi aliquid aduersi est, micat crebrius et suspiria atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt: ita terrae quoque, dum illis positio naturalis est, inconcussae manent; cum aliquid peccatur, tunc uelut aegri corporis motus est, spiritu illo qui modestius perfluebat icto uehementius et quassante uenas suas. Nec, ut illi paulo ante dicebant, quibus animal placet esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal totum uexationem sentiet; neque enim in nobis febris alias partes moratius, alias citius impellit, sed per omnes pari aequalitate discurrit.