# Quaestiones Naturales 6.1.79-84

Seneca the Younger, Quaestiones Naturales, 6.1.79 to 6.1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/quaestiones-naturales/6.1.79

[18,6] Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub accessionem cursu suo deicitur. [18,7] Nam quamdiu sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est tremor corpori: cum aliquid occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in perferendis his quae integer tulerat, deficiens concutit quicquid suo uigore tendebat. [19,1] Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus, quod uult sententiae loco dicentem. Non enim permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius quam praeterire. [19,2] Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio cantatur, uox illa per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne incidens percussit, agitat, non aliter quam illa, de quibus paulo ante rettuli, inania indito clamore sonuerunt. [20,1] Ueniamus nunc ad eos qui omnia ista quae rettuli in causa esse dixerunt aut ex his plura. Democritus plura putat. Ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur. Aliqua pars terrae concaua est; in hanc aquae magna uis confluit. Ex hac est aliquid tenue et ceteris liquidius. Hoc, cum superueniente grauitate reiectum est, illiditur terris et illas mouet, nec enim fluctuari potest sine motu eius in quod impingitur. [20,2] Etiamnunc quomodo de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est. Ubi in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo incumbit et primo uiam pondere aperit, deinde impetu; nec enim exire nisi per deuexum potest diu inclusa nec in directum cadere moderate aut sine concussione eorum per quae uel in quae cadit.

---

Seneca, QUAESTIONES NATURALES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
