Latin · ~9 min
7.1.101 to 7.1.106
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 7.1.101-106
Not analysed yet
[28,1] Aristoteles ait cometas significare tempestatem et uentorum intemperantiam atque imbrium. Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis signum est quomodo futurae pluuiae "scintillare oleum et putres concrescere fungos," aut quomodo indicium est saeuituri maris, si "marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra uolat ardea nubem," sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei a canunt, quid stella nascentibus triste laetumue constituat. [28,2] Hoc ut scias ita esse, non statim cometas ortus uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed annum totum suspectum facit; ex quo apparet illum non ex proximo quae in proximum daret signa traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus mundi. [28,3] Fecit hic cometes, qui Paterculo et Vopisco consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et continuae tempestates ubique, at in Achaia Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt. [29,1] Tarditas, inquit, illorum argumentum est grauiores esse multumque in se habere terreni. Ipse praeterea cursus: fere enim compelluntur in cardines. Utrumque falsum est. De priore dicam prius: Omnia quae tardius feruntur grauia sunt. Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis argumentum habet quod supra ceteras est. [29,2] Sed maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam ceterae sed longius. Succurrat tibi idem me de cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit. Sed mendacium est ire eos tardius: nam intra sextum mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic proximus, prior intra pauciores menses recepit se. [29,3] Sed quia graues sunt, inferius deferuntur. Primum non defertur quod circumfertur. Deinde hic proximus a septentrione motus sui initium facit et per occidentem in meridiana peruertit erigensque cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septentrione primum uisus, non desiit in rectum assidue celsior ferri, donec excessit. Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas pertinentia aut me: quae an uera sint, dii sciunt, quibus est scientia ueri; nobis rimari illa et coniectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia inueniendi nec sine spe.