Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.50
Seneca the Younger, Thyestes 1.1-50
Not analysed yet
PERSONAE
Tantali Vmbra
Furia
Atreus, rex Mycenarum
Satelles
Thyestes, frater Atrei
Tantalus, filius Thyestis
Nuntius
Chorus
TANTALI VMBRA : Quis inferorum sede ab infausta extrahit
auido fugaces ore captantem cibos?
quis male deorum Tantalo inuisas domos
ostendit iterum? peius inuentum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris uenit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu uasto patens
uisceribus atras pascit effossis aues
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? O quisquis noua
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit
e stirpe turba quae suum uincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat.
regione quidquid impia cessat loci
complebo; numquam stante Pelopea domo
Minos uacabit. FVRIA : Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
certetur omni scelere et alterna uice
stringatur ensis; nec sit irarum modus
pudorue, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus
odisse crimen: semper oriatur nouum,
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat. Superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia uiolentae domus
fortuna reges inter incertos labet;
miser ex potente fiat, ex misero potens,
fluctuque regnum casus assiduo ferat.
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus
quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet:
fratrem expauescat frater et natum parens
natusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat uiro
infesta coniunx, bella trans pontum uehant,
effusus omnis irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces
Libido uictrix. Impia stuprum in domo
leuissimum sit; fratris et fas et fides
iusque omne pereat. Non sit a uestris malis
immune caelum -cur micant stellae polo
flammaeque seruant debitum mundo decus?