Latin · ~9 min
Lines 1.1035-1.1092
Seneca the Younger, Thyestes 1.1035-1092
Not analysed yet
THYESTES : Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
auersum in ortus. Quas miser uoces dabo
questusque quos? quae uerba sufficient mihi?
abscisa cerno capita et auulsas manus
et rupta fractis cruribus uestigia -
hoc est quod auidus capere non potuit pater.
uoluuntur intus uiscera et clusum nefas
sine exitu luctatur et quaerit fugam.
da, frater, ensem (sanguinis multum mei
habet ille) ferro liberis detur uia.
negatur ensis? pectora inliso sonent
contusa planctu -sustine, infelix, manum,
parcamus umbris. Tale quis uidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisue Cecropiis metus
terris Procrustes? genitor en natos premo
premorque natis -sceleris est aliquis modus?
ATREVS : Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. Hoc quoque exiguum est mihi.
ex uulnere ipso sanguinem calidum in tua
defundere ora debui, ut uiuentium
biberes cruorem -uerba sunt irae data
dum propero. Ferro uulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede uotiua focos
placaui, et artus, corpora exanima amputans,
in parua carpsi frusta et haec feruentibus
demersi aenis; illa lentis ignibus
stillare iussi. Membra neruosque abscidi
uiuentibus, gracilique traiectas ueru
mugire fibras uidi et aggessi manu
mea ipse flammas. Omnia haec melius pater
fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes. THYESTES : Clausa litoribus uagis
audite maria, uos quoque audite hoc scelus,
quocumque, di, fugistis; audite inferi,
audite terrae, Noxque Tartarea grauis
et atra nube, uocibus nostris uaca
(tibi sum relictus, sola tu miserum uides,
tu quoque sine astris), uota non faciam improba.
pro me nihil precabor -et quid iam potest
pro me esse? Vobis uota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
conuolue mundum, bella uentorum undique
committe et omni parte uiolentum intona,
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
ignesque torque. Vindica amissum diem,
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. Causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
per pectus hoc transmitte. Si natos pater
humare et igni tradere extremo uolo,
ego sum cremandus. Si nihil superos mouet