Latin · ~7 min
Lines 1.203-1.245
Seneca the Younger, Thyestes 1.203-245
Not analysed yet
aut perdet aut peribit: in medio est scelus
positum occupanti. SATELLES : Fama te populi nihil
aduersa terret? ATREVS : Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare. SATELLES : Quos cogit metus
laudare, eosdem reddit inimicos metus.
at qui fauoris gloriam ueri petit,
animo magis quam uoce laudari uolet.
ATREVS : Laus uera et humili saepe contingit uiro,
non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint.
SATELLES : Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet.
ATREVS : Vbicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur. SATELLES : Vbi non est pudor
nec cura iuris sanctitas pietas fides,
instabile regnum est. ATREVS : Sanctitas pietas fides
priuata bona sunt; qua iuuat reges eant.
SATELLES : Nefas nocere uel malo fratri puta.
ATREVS : Fas est in illo quidquid in fratre est nefas.
quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
regnumque furto: specimen antiquum imperi
fraude est adeptus, fraude turbauit domum.
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
arcanus aries, ductor opulenti gregis,
cuius per omne corpus effuso coma
dependet auro, cuius e tergo noui
aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
possessor huius regnat, hunc tantae domus
fortuna sequitur. Tuta seposita sacer
in parte carpit prata, quae cludit lapis
fatale saxeo pascuum muro tegens.
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
consorte nostri perfidus thalami auehit.
Hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
per regna trepidus exul erraui mea,
pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat,
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
domus aegra, dubius sanguis et certi nihil
nisi frater hostis. Quid stupes? tandem incipe
animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
ad haec manus exempla poscuntur meae.
profare, dirum qua caput mactem uia.
SATELLES : Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.