Latin · ~8 min
Lines 1.288-1.333
Seneca the Younger, Thyestes 1.288-333
Not analysed yet
inimica credit cuncta. ATREVS : Non poterat capi,
nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea:
hac spe minanti fulmen occurret Ioui,
hac spe subibit gurgitis tumidi minas
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
hac spe, quod esse maximum retur malum,
fratrem uidebit. SATELLES : Quis fidem pacis dabit?
cui tanta credet? ATREVS : Credula est spes improba.
natis tamen mandata quae patruo ferant
dabimus: relictis exul hospitiis uagus
regno ut miserias mutet atque Argos regat
ex parte dominus. Si nimis durus preces
spernet Thyestes, liberos eius rudes
malisque fessos grauibus et faciles capi
prece commouebunt. Hinc uetus regni furor,
illinc egestas tristis ac durus labor
quamuis rigentem tot malis subigent uirum.
SATELLES : Iam tempus illi fecit aerumnas leues.
ATREVS : Erras: malorum sensus accrescit die.
leue est miserias ferre, perferre est graue.
SATELLES : Alios ministros consili tristis lege.
Peiora iuuenes facile praecepta audiunt.
In patre facient quidquid in patruo doces;
saepe in magistrum scelera redierunt sua.
ATREVS : Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias,
regnum docebit. Ne mali fiant times?
nascuntur. Istud quod uocas saeuum asperum,
agique dure credis et nimium impie,
fortasse et illic agitur. SATELLES : Hanc fraudem scient
nati parari? ATREVS : Tacita tam rudibus fides
non est in annis. Detegent forsan dolos:
tacere multis discitur uitae malis.
SATELLES : Ipsosne, per quos fallere alium cogitas,
falles? ATREVS : Vt ipsi crimine et culpa uacent.
quid enim necesse est liberos sceleri meo
inserere? per nos odia se nostra explicent.
male agis, recedis, anime! Si parcis tuis,
parces et illis. Consili Agamemnon mei
sciens minister fiat et fratri sciens
Menelaus adsit. Prolis incertae fides
ex hoc petatur scelere: Si bella abnuunt
et gerere nolunt odia, si patruum uocant,
pater est. Eatur! Multa sed trepidus solet
detegere uultus, magna nolentem quoque
consilia produnt: nesciant quantae rei
fiant ministri. Nostra tu coepta occules.