Latin · ~7 min
Lines 1.411-1.454
Seneca the Younger, Thyestes 1.411-454
Not analysed yet
occurret Argos, populus occurret frequens -
sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque uitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat;
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
reuoluor; animus haeret ac retro cupit
corpus referre, moueo nolentem gradum.
TANTALVS : Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
uultumque uersat seque in incerto tenet.
THYESTES : Quid, anime, pendes, quidue consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala
iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? Esse iam miserum iuuat.
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
TANTALVS : Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
referre uisa? cur bonis tantis sinum
subducis? ira frater abiecta redit
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.
THYESTES : Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
nihil timendum uideo, sed timeo tamen.
placet ire, pigris membra sed genibus labant,
alioque quam quo nitor abductus feror.
sic concitatam remige et uelo ratem
aestus resistens remigi et uelo refert.
TANTALVS : Euince quidquid obstat et mentem impedit
reducemque quanta praemia expectent uide.
pater, potes regnare. THYESTES : Cum possim mori.
TANTALVS : Summa est potestas -THYESTES : Nulla, si cupias nihil.
TANTALVS : Natis relinques. THYESTES : Non capit regnum duos.
TANTALVS : Miser esse mauult esse qui felix potest?
THYESTES : Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
frustra timentur dura. Dum excelsus steti,
numquam pauere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris. O quantum bonum est
obstare nulli, capere securas dapes
humi iacentem! scelera non intrant casas,
tutusque mensa capitur angusta cibus;
uenenum in auro bibitur -expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.