Latin · ~7 min
Lines 1.504-1.549
Seneca the Younger, Thyestes 1.504-549
Not analysed yet
cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;
tamen tegatur. Aspice, ut multo grauis
squalore uultus obruat maestos coma.
quam foeda iaceat barba. Praestetur fides.
Fratrem iuuat uidere. Complexus mihi
redde expetitos. Quidquid irarum fuit
transierit; ex hoc sanguis ac pietas die
colantur, animis odia damnata excidant.
THYESTES : Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti. Pessimam causam meam
hodierna pietas fecit. Est prorsus nocens
quicumque uisus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est; supplicem primus uides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
erasus abeat. Obsides fidei accipe
hos innocentes, frater. ATREVS : A genibus manum
aufer meosque potius amplexus pete.
uos quoque, senum praesidia, tot iuuenes, meo
pendete collo. Squalidam uestem exue,
oculisque nostris parce, et ornatus cape
pares meis, laetusque fraterni imperi
capesse partem. Maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, uirtus dare.
THYESTES : Di paria, frater, pretia pro tantis tibi
meritis rependant. Regiam capitis notam
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit. Liceat in media mihi
latere turba. ATREVS : Recipit hoc regnum duos.
THYESTES : Meum esse credo quidquid est, frater, tuum.
ATREVS : Quis influentis dona fortunae abnuit?
THYESTES : Expertus est quicumque quam facile effluant.
ATREVS : Fratrem potiri gloria ingenti uetas?
THYESTES : Tua iam peracta gloria est, restat mea;
respuere certum est regna consilium mihi.
ATREVS : Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
THYESTES : Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma seruient mecum tibi.
ATREVS : Imposita capiti uincla uenerando gere;
ego destinatas uictimas superis dabo.
CHORVS : Credat hoc quisquam? ferus ille et acer
nec potens mentis truculentus Atreus
fratris aspectu stupefactus haesit.
nulla uis maior pietate uera est;