Latin
Lines 1.875-1.935
Seneca the Younger, Thyestes 1.875-935
Not analysed yet
Nos e tanto uisi populo
digni, premeret quos euerso
cardine mundus? in nos aetas ultima uenit?
o nos dura sorte creatos,
seu perdidimus solem miseri,
siue expulimus! abeant questus, discede timor!
uitae est auidus quisquis non uult
mundo secum pereunte mori.
ATREVS : Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo uertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris.
dimitto superos; summa uotorum attigi.
bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
sed cur satis sit? pergam et impleto patre
funere suorum. Ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum uacat.
utinam quidem tenere fugientes deos
possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem
omnes uiderent! quod sat est, uideat pater.
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conuiua securo iaces
hilarique uultu; iam satis mensis datum est
satisque Baccho; sobrio tanta ad mala
opus est Thyeste. Turba famularis, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet uidere, capita natorum intuens,
quos det colores, uerba quae primus dolor
effundat aut ut spiritu expulso stupens
corpus rigescat. Fructus hic operis mei est.
miserum uidere nolo, sed dum fit miser.
Aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
uino grauatum fulciens laeua caput.
eructat. O me caelitum excelsissimum,
regumque regem! uota transcendi mea.
satur est; capaci ducit argento merum -
ne parce potu; restat etiamnunc cruor
tot hostiarum; ueteris hunc Bacchi color
abscondet. Hoc, hoc mensa claudatur scypho.
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. Ecce, iam cantus ciet
festasque uoces, nec satis menti imperat.
THYESTES : Pectora longis hebetata malis,
iam sollicitas ponite curas.
fugiat maeror fugiatque pauor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas rebusque grauis
pudor afflictis; magis unde cadas
quam quo refert. Magnum, ex alto
culmine lapsum stabilem in plano
figere gressum; magnum, ingenti
strage malorum pressum fracti
pondera regni non inflexa
ceruice pati, nec degenerem
uictumque malis rectum impositas
ferre ruinas. Sed iam saeui
nubila fati pelle ac miseri
temporis omnes dimitte notas;