Latin
Lines 1-23
Septimius Serenus, Carminum fragmenta 1-23
Not analysed yet
Aut zonulam aut ricam aut acum
Non dignus, in quem debeam
Saturam calente<m . . . >
Ingerere ut ad <partes . . . >
Occatio occaecatio est
Semiremex Hercules
. . . suaue sibilum
Inferis manu sinistra
immolamus pocula.
Laeua quae uides Lauernae,
Palladi sunt dextera.
Pusioni meo
Septuennis cadens
Ad mercatum eo, uilice:
Quid uis inde uehi aut agi?
Geritque intus in oppidum
Anhelos Panopae greges.
Inquit amicus ager domino:
Si bene mi facias, memini.
Pinea brachia cum trepidant,
Audio canticulum zephyri
Labiumque insigne reuellit
Callet senium arte uiuendi
Culicellus amasio Tulle
Rure puella uagat uiridi
Animula miserula properiter obiit
Perit abit auipedis animula leporis
Et nihil est quod amem Flaminia minus
Cedo, testula trita solo curret tibi per speculum, Panope
Qui nauigium nauicula aufers Picenae
Marginis acta
Pingere conlibitum est: graphidem date, promite bolarium
Quod si tibi uirgo fauens reseret cita claustra puerperii
Iane pater, Iane tuens, diue biceps biformis,
O cate rerum sator, o principium deorum,
Stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
Cui reserata mugiunt aurea claustra mundi,
Tibi uetus ara caluit aborigineo sacello.