Latin
11
Severin Göbel, De succino. s. l 11
Unproofread scanNot analysed yet
Intuentes itaque beneficia lesu Christi, nequaquam succumbamus in miserijs &aerumnis, nec propter momentanea huius breuioris vitae commoda, à veritatis norma desciscamus vel declinemus, sed in patientia &fidei constantia corda nostra contrita ad Deum erigamus, ac spe vitae aeternae li bentiùs paupertatis onus feramus. In „tucamur miserandam faciem istorum, „qui succinum sub atra nocte, nudi, in „summo frigore, insano &furibundo „mari eripiunt. nemo equidem sine do „lore ista videre potest, dum videt vxo „res istorum stantes ad littora maris, „&exiguo foculo strato à ventis ignem "fouenteis: quae pannis calefactis mari „tos redeuntes è fluctibus, prope exa„ nimes amplectuntur. Sed ad naturam succini digredior, cuius differentiae ad eos, qui volunt dici membra Ecclesiae, optime congruunt. Tria enim sunt potissimum colorum genera, Candidum, pellucidum, &obscurum seu confusum, ac mixtum ex varijs coloribus.