# De succino. s. l 11

Severin Göbel, De succino. s. l, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/11

Intuentes itaque beneficia lesu Christi, nequaquam succumbamus in miserijs & aerumnis, nec propter momentanea huius breuioris vitae commoda, à veritatis norma desciscamus vel declinemus, sed in patientia & fidei constantia corda nostra contrita ad Deum erigamus, ac spe vitae aeternae li bentiùs paupertatis onus feramus. In „ tucamur miserandam faciem istorum, „ qui succinum sub atra nocte, nudi, in „ summo frigore, insano & furibundo „ mari eripiunt. nemo equidem sine do „ lore ista videre potest, dum videt vxo „ res istorum stantes ad littora maris, „ & exiguo foculo strato à ventis ignem " fouenteis: quae pannis calefactis mari „ tos redeuntes è fluctibus, prope exa„ nimes amplectuntur. Sed ad naturam succini digredior, cuius differentiae ad eos, qui volunt dici membra Ecclesiae, optime congruunt. Tria enim sunt potissimum colorum genera, Candidum, pellucidum, & obscurum seu confusum, ac mixtum ex varijs coloribus.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
