# De succino. s. l 12

Severin Göbel, De succino. s. l, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/12

Huius c obscuri, cum maxima fit copia & mi mma vtilitas, meritò ad Essaeos & Epi cureos conferri potest, qui sunt inuti le terrae pondus. sicut enim huius obscuri succini glebae, neque ad medicinam neque ad ornatum adhibentur: ita illi etiam neque pietatis officia, neque politias aut virtutem curant. Perspicuum succini genus Pharisaeis 65 est simillimum. quemadmodum enim e hoc pulcherrimè solet expoliri & elaborari ad ornatum ac venustatem, vt gemmas varias mentiatur: conspiciuntur etiam in eo varia animalcula vene: nata, vt araneae, quę natura sua texunt: telas reliquis insectis, quibus inuoluunt & enecant ipsa. Eodem modo Pharisaei non tantum externa quadam specie ac splendore reliquos omnes antecellere videri volunt: sed nonnunquam dum externa ista pulchritudine nobis blandiuntur, pestilens quoddam in corde virus alunt, quo multo rum teneras conscientias legum laqueis, ceu telis aranearum, implicatas, enecant, nulla salutari medicina tempestiuè adhibita.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
