# De succino. s. l 13

Severin Göbel, De succino. s. l, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/13

Candidum per omnia conferri po test verè pijs & veris Ecclesiae membris, quę in fidei constantia & confessione nunquam à pura doctrina recedunt. horum numerus est perexiguus, „ non secus atque candidum succinum „inuentu est rarissimum; quod etsi „ prima facie sordidum ac vile videtur, „ sicut & apud Romanos olim in nullo „fuit precio, tamen admirandae virtu„tes ei insunt. Pestem & omnia veneno „rum genera arcet. Aiunostridere can„ didum, quando venenum ei superfun„ditur. Cordi perutile est ac tremori i„psius insigniter medetur. propterea „miscuerunt id veteres electuario è gem „mis. Confert calculosis & dysuria laborantibus. Ad partus difficultatem e mulieres fatentur vix quicquam esse e praestantius. Sistit sanguinis profluuium, & mensium redundantiam. Do ce loribus dentium medetur. Catarrhis ce & destillationibus capitis, aliarumque ecorporis partium citissimè occurrit. ce Vuluae procidentiam suffitu in locum c restituit. Roborat viscera ac caeteras e corporis partes. Sistit ventriculi vomitum. Aëtius id propinare est solitus in dysenteria.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
