Latin
17
Severin Göbel, De succino. s. l 17
Unproofread scanNot analysed yet
„instar picis nitens, ac teterrimi odoris: quod cum à nobis antea non fuisset conspectum, meritò videbatur no bis ceu digito ostendere haeresin talem exorituram, quae suo foetore multos "esset turbatura. Istud verò teterrimum „bitumen ne commacularet &inuol„ ueret reliquas succini glebas sua viscedine, inter eas non reponebatur, non secus atque manifesti naeretici ab Ecclesiae coetu excludendi sunt. Congruit autem venustè haereticis hoc bitumen. non enim colore tantum candido opponitur, sed etiam insigni amaritudine &viribus, viscedine sua instar visci adhaeret contrectantibus. Et sicut candidum suauem spirat odorem, ita hoc foetidissimum est ac sulphureo quodammodo succo dilutum. Verisimile est etiam tale bitumen fuisse „in lacu Asphaltite, vbi Sodoma &Go „morrha conflagrarunt in aeternam di „uinae vitionis memoriam. De quo la"cu Asphaltite ita scribit Diodorus Siculus: Cum Asphaltum lacus est ege c sturus, ante vigesimum &secundum co diem apparent signa. Etenim circa sta es gnum stadijs pluribus foetor à vento eo excitatus, proprium argento auroque &aeri colorem aufert.