# De succino. s. l 18

Severin Göbel, De succino. s. l, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/18

Propinqua loca ex calore foetoreque lacus corrupta e morbos afferunt incolis, & breuioris ce vitae reddunt. Talis est natura haereticorum, vt vi scedine sua multorum incautas animas inuolutas opprimant, & foetore ac amaritudine sua enecent. Saepe candidum succinum, quando in calidiori loco (qui flammae expers est) diutius commoratur, amisso colore natiuo in nigredinem degenerat: non se ce cus atque ij, qui pro candidissimis Ecclesiae membris habentur, saepe à veri tate ad haeresin prauam desciscunt. Multi etiam ex candidissimo succino co varia efformari & effingi sibi curant, c vt cordis humani effigiem vel crucis. c Eodem modo multi, qui ad venena e dibzy G Google haereticorum depellenda erant ordinati, sub praetextu crucis & calamita tum voluptates sequuntur. Haec ideo dixi vberius, vt ostenderem naturę inquisitionem iucundam & vtilem esse in communi vita, dignam homine Christiano. Considerantes enim terrę nascentium varias vices or tus & interitus, commonefieri debemus de humanę vitę fragilitate, ideoque nec efferri rebus secudis, nec nostrae vocationis metam transilire.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
