# De succino. s. l 2

Severin Göbel, De succino. s. l, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/2

REVERENDISSIMO PRIN CIPI AC DOMINO, DOMINO Vrbano, Episcopo Gurcensi, Romanorum, Vngariae, Boëmiaeque Regis Consiliario & Concionatori, domino suo obseruandissimo. TOluit Deus, reuerendissime ac illustris domine, reges ac principes esse nutrices Ecclesiae: & vt haec haberet certa hospitia, constituit politias. ea autem, quamuis in hisce imperiorum, ruinis miserè quassatur, et vera doctrina Euangelij obscuratur, tamen semper Deus excitat aliquos Monarchas, qui bus sponsa Christi curae est, excitat quoque pios Doctores & Pastores, qui incorruptam doctrinam tradunt, nullius impulsi vel deterrità authoritate. Cum itaque illustris celsitudo vestra in hoc amplißimo consessu serenißimorum Regum, illustrißimorum Electorum, Principum, Comitum & Nobilium, & veram vocem Euangelij proponat, & manifestè taxet abusus ietunij & aliarum caeremoniarum, &c. volui C. V. exiguum & puerile scriptum de tristi & la cera Ecclesiae facie, sub historia Succini proponere, non quod dubitem, quin C. V. & rectè do cendo, & fideliter orando suae vocationi satisfaciat: sed vt multos alios ad vota reuocarem, qui suas preces nobiscum pro salute Ecclesiae & reipub.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
