Latin
20
Severin Göbel, De succino. s. l 20
Unproofread scanNot analysed yet
tanta est istius floris elegantia, tanta odoris fragrantia, tanta denique ipsius virtus in varijs morbis depellendis. Et vt vnum adhuc vltimo addam, quàm illustre exemplum gratitudinis est in Helioscopio &multis alijs herbis: quarum flores noctu clauduntur, interdiu verò sole oriente rursus aperiuntur, &quasi gestientes prae laetitia effundunt sese erga vitae autorem: &mox demisso &inclinato capite, ceu signo reuerentiae, videntur agno scere &honore afficere autorem suum, dum omni tempore ad solis motum sese componunt, solem recedentem prosequentes, &redeuntem excipientes. Nos itaque hoc exemplo commonefacti, flexis genibus agamus gratias Deo, quòd vnicum filium pro nobis victimam esse voluerit, per quem nos à peccato, morte &faucibus gehennae eripuit, ac voluit nos esse cohaeredes regni sui. Eundem oremus, vt in hac senecta mundi dirigat omnes effe ctus &conatus nostros ad nominis sui gloriam.