# De succino. s. l 20

Severin Göbel, De succino. s. l, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/20

tanta est istius floris elegantia, tanta odoris fragrantia, tanta denique ipsius virtus in varijs morbis depellendis. Et vt vnum adhuc vltimo addam, quàm illustre exemplum gratitudinis est in Helioscopio & multis alijs herbis: quarum flores noctu clauduntur, interdiu verò sole oriente rursus aperiuntur, & quasi gestientes prae laetitia effundunt sese erga vitae autorem: & mox demisso & inclinato capite, ceu signo reuerentiae, videntur agno scere & honore afficere autorem suum, dum omni tempore ad solis motum sese componunt, solem recedentem prosequentes, & redeuntem excipientes. Nos itaque hoc exemplo commonefacti, flexis genibus agamus gratias Deo, quòd vnicum filium pro nobis victimam esse voluerit, per quem nos à peccato, morte & faucibus gehennae eripuit, ac voluit nos esse cohaeredes regni sui. Eundem oremus, vt in hac senecta mundi dirigat omnes effe ctus & conatus nostros ad nominis sui gloriam.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
