Latin
22
Severin Göbel, De succino. s. l 22
Unproofread scanNot analysed yet
Philosophamur enim de ijs rebus libentiùs, quae vel ra riores sunt: vel quae propter venustatem &elegantiam, vel propter insignem aliquem in vita vtilitatem apud peritissimos quosque viros in admiratione sunt. Proinde mirum non est, tam multos ex veteribus etiam varia de origine Succini diligenter conscripsisse: cum non tantum in re Medica maximum vsum habeat, sed etiam sua pulchritudine &varietate quemuis facile in sui admirationem conuertat.