# De succino. s. l 22

Severin Göbel, De succino. s. l, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/22

Philosophamur enim de ijs rebus libentiùs, quae vel ra riores sunt: vel quae propter venustatem & elegantiam, vel propter insignem aliquem in vita vtilitatem apud peritissimos quosque viros in admiratione sunt. Proinde mirum non est, tam multos ex veteribus etiam varia de origine Succini diligenter conscripsisse: cum non tantum in re Medica maximum vsum habeat, sed etiam sua pulchritudine & varietate quemuis facile in sui admirationem conuertat.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
