# De succino. s. l 25

Severin Göbel, De succino. s. l, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/25

Omne enim bitumen pingue, aëreum, & subdulce est: & succinum quidem tam animantibus quàm hominibus ipsis esse salutare, experientia multos edocuit. Tantò autem & dulcius & alimento aptius bitumen est, quantò purius & liquidius fuerit: quamuis pro pter lentorem & visciditatem pisces hanc materiam non concoquere posse, facilè crediderim, sed aliqua ex par te alterare. Ideo M. Paulus Venetus asserit, id in balenis ad insulam Madaigascar inueniri: nec Auicenna vel Psel lus, qui in mare è fontibus effluere sen tiunt, in piscibus reperiri negant. Et Serapio ait, Ambram è terra, quae sub mari est, oriri, non aliter ac fungi oriuntur ex ea quę eminet à mari: ipsamque partim fluctus & tempestatem vnà cum lapillis eijcere, atque ita colligi in littoribus: partim pisces deuorare, quos cum interfecerint, ex ipsis eximiGoogle mi. Sed eam quae in ventre reperitur, esse prauam: quae iuxta spinam dorsi, meliorem. Saepe etiam lacertae, viperae, vt Martialis dicit, pisces & oua piscium, succino inclusa, ac cum eo in lapidem mutata, reperiuntur.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
