# De succino. s. l 26

Severin Göbel, De succino. s. l, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/26

Ergo vel suaui halitu afficiuntur, vel ad alimenctum capessendum alliciuntur: vel in pellucidum splendensque bitumen, non fine calidis halitibus in maris fundum e terra scaturiens, caeco impetu feruntur, non secus atque solent sectari aquas ex solis aestu & splendore illustratas. Nequaquam ergo ex piscibus gene rari potest, cum pinguedo vel spuma Phocarum nullo cognationis vinculo, succino respondeat. Absurdum autem est quod addit, inquiens: Et quod aqua illa in tam pingui corpore concocta, aliquid ex eo, vt & in nobis vri na educit, ex cuius copia aliquid fieri necesse est, &c. Exile quoque argumentum est, quod Phocae odorem ca storei horrent, quod succino contra rium est. Verisimile enim est, pisces sa gaciores non tantum castoreo, sed omnibus grauiter olentibus fugari. Si autem Cardanus bituminis scaturigines in Mediterraneo vel Baltico mari prorsus nullas concessurus erat, tutius & maiori cum laude vete rum sententiam, qui ex resinis arborum dixerunt nasci succinum, defendere potuisset.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
