# De succino. s. l 28

Severin Göbel, De succino. s. l, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/28

Vnde & ab Aristotele pro lachryma arboris est habitum. In quam sententiam Diosco rides etiam pedibus ire maluit, quàm quod ex Lyncis vrina natum crederet. Nam quod Brasauolus putat, Diosco ridem in eadem fuisse sententia cum Demostrato, falsus conuincitur ex libro 7. cap. 73. vbi sic inquit: Lyncis vrinam, quam Lyncurium appellant, simulac excernitur glaciari coireue in calculi duritiem vulgò creditum est. quare quod de ea proditum est, vanum esse conuincitur. quo certè in loco pla nè reijcere videtur Demostrati opiibnem. Et idem libro I. cap. 92. asse fuisse videtur, cum dicit: Lachrymam populorum commemorant quae in Padum amnem defluat, durari ac coire in succinum, quod Electrum vocant aut Chrysophorum, &c. cuius Ouidius secutus est sententiam: Inde fluunt lachrymae, stillataque sole rigescunt De ramis electra nouis, quae lucidus amnis Excipit, & nurib. mittit gestanda Latinis. Aegineta quoque succinum albae populi lachrymam esse dicit, iuxta Eridanum fluuium effusum & coagulatum, aurei coloris, sic enim ait. κλεκτρον, τὰρ πλαιγειρου δακρυον φασι κατὰ τῶν οιδανὸν πόταμον ἀπχεόμενον, καὶ πηγνύμενον, χρυσοειδές.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
