Latin
29
Severin Göbel, De succino. s. l 29
Unproofread scanNot analysed yet
Mithridates verò è cedrino genere arborum nasci dixit, quod in petras defluens in mare deuolutum rapiatur. Nondum itaque Cardanus veterum opinionem absurdam fuisse ostendit, cum vix vno atque altero argumento fretus, ipsorum sententiam impugnet. Prorsus enim leue est, quòd dicit lachrymam arborum non bene elici in regione tam frigida, cum non minus in Septentrione sint arbores resiniferae, quàm alijs in locis. Nam Sol ibi tempore aestiuo, supra horizontem diu tius quàm alibi commorans, vehementiores aestus ciet, &maiori copia ex arboribus resinam euocat.