# De succino. s. l 30

Severin Göbel, De succino. s. l, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/30

Priusquam ergo Cardanus nouam opinionem induceret, debuerat ostendere, quomodo ex bitumine succinum non posset generari, aut firmioribus rationibus niti, si ex arborum gummi non posse prodire demonstraturus erat: quod ego quidem in praesenti co nabor. nam reliquas opiniones falsas minimè opus est refutare. Quis enim Sophocli fidem adhibebit, dicenti esse concretas lachrymas Meleagridum quium, Meleagrum deflentium? Diodorus Siculus libro sexto capite octa uo recitat fabulam de origine Succini talem: Scythiae, inquit, quae supra Galatiam est, opposita insula in Oceano iacet nomine Basilia: in quam tempestas electrum plurimum eijcit, nulla alia in parte orbis repertum. De eo quidam veteres fabulas scripsere haud dignas fide, & quae à posteris reprehon sae sint.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
