Latin
37
Severin Göbel, De succino. s. l 37
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea saepius in succino inueniuntur cortices, folia vel alia arborum adnata: pro quibus non semel vidi veram Melanteriam, chalcitida, &alias subterraneas res, sicut ostendit mihi clarissimus medicinae Doctor, dominus lohannes Pontanus, praeceptor meus charissimus, &optimè de me meritus. Rondeletius item celeberrimus &medicus &philosophus, dicit se ha bere charabe extractum ex montibus Pyrenaeis: in cuius altera parte sit Cha rabe, in altera Gagates lapis. Accedit ad ea quod in tantas massas et gle bas resinae nunquam sua sponte confluere possunt, cum eae sensim resolutae solis aestu destillent vel in rotundos globulos, vel per interstitia cohę reant. In succini verò massis (quae sua quantitate saepius humani capitis ma gnitudinem excedunt) partes partibus tam solidè affixae ac firmiter com pactae sunt, vt non solis aestu, sed maio re caloris gradu liquefactam &perfe ctè mixtam succini materiam intelligas, &quasi eodem temporis momento genitam: quae si ex arboribus per vices sudantibus ortum duxisset, alias figuras &formas quoque sortiretur.