Latin
39
Severin Göbel, De succino. s. l 39
Unproofread scanNot analysed yet
Huius quidem, cum duo sint gene ra, sulfur &bitumen, ex alterutro isto rum vt electrum proueniat necesse est. Huic quidem cum illo nihil commune est. constat enim sulfur ex incineratis terrae partibus, parum quidem oleosis, sed vehementer adustis: quod pondus, siccitas &friabilitas, necnon odoris nidor &graueolentia produnt. Succinum verò, cum pinguius, magis tenue &aëreum sit, temperato calore coctum &à natura elaboratum, vi ribus à sulfure longissimè dissidens, necessariò ex bitumine originem ducet: quod non tantum odoris fragran tia &vires testantur, sed fontes etiam varij coloris bitumen effundentes, ex quibus multiplices succorum pin guium formae prosiliunt &enascuntur: eaeque vel liquidae permanent, vel concrescunt ac condensantur. Priusquam autem de generationis modo dicam, paucis loca vbi inuenitur, perstringam.