# De succino. s. l 39

Severin Göbel, De succino. s. l, 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/39

Huius quidem, cum duo sint gene ra, sulfur & bitumen, ex alterutro isto rum vt electrum proueniat necesse est. Huic quidem cum illo nihil commune est. constat enim sulfur ex incineratis terrae partibus, parum quidem oleosis, sed vehementer adustis: quod pondus, siccitas & friabilitas, necnon odoris nidor & graueolentia produnt. Succinum verò, cum pinguius, magis tenue & aëreum sit, temperato calore coctum & à natura elaboratum, vi ribus à sulfure longissimè dissidens, necessariò ex bitumine originem ducet: quod non tantum odoris fragran tia & vires testantur, sed fontes etiam varij coloris bitumen effundentes, ex quibus multiplices succorum pin guium formae prosiliunt & enascuntur: eaeque vel liquidae permanent, vel concrescunt ac condensantur. Priusquam autem de generationis modo dicam, paucis loca vbi inuenitur, perstringam.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
