Latin
41
Severin Göbel, De succino. s. l 41
Unproofread scanNot analysed yet
Et tunc fosso res satis amplas fossas agunt, quadrangulares plerunque, non tamen multum profundas. In fundum fossae palos aliquot acuminatos, magno conatu demittunt, atque hinc &illinc palos manibus ducunt fortiterque commouent, vt hoc modo fundum fouearum &fossarum pertundant, ac satis ampla foramina relinquunt. Id vbi saepius fa ctitarunt, palos extrahunt: subsequitur &scaturit statim aqua, qua cum simul etiam Succinum, si quod latebat ac tectum erat, eructatur. Tum reticulis fossam totam aqua impletam explorant, &Succinum extrahunt.