# De succino. s. l 43

Severin Göbel, De succino. s. l, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/43

Talis terra pinguis, nigra & ponderosa, & ita lenta vt vomeribus vix satis sit peruia, est in peninsula Sudinorum, cuius terrę succus fortassis bituminis materia fit post varias coctiones & al terationes, quas à calore subterraneo sustinet. Prussia enim non caret ignibus subterraneis, cum variae pyritidum aliorumque metallorum species in ea inueniantur: Est itidem verisimile ad littora Sudinorum ignem subterraneum contineri. adest enim pinguedo terrae, quae potest fieri alimentum ignis. adest etiam terrae densitas à fluctibus maris impressa, quae calorem cogere potest, ne erumpat vel dissipetur. Ter tio cauitates quoque subesse verisimi le est, in quibus calor vel ignis subter raneus recipiatur, foueatur & conser uetur. maritimae enim terrae omnes pertusae sunt, magis quàm mediterraneae aut remotiores à mari. ac plerunque habent laxos & patentes alueos: intra quos etiamsi aqua recipiatur, ta men non extingui ignem illum necesse est in nostro litore. nam istius bituminis natura est, vt semel accensum, aquae interuentu magis ardeat: oleo ve rò, vt quidam putant, restinguatur.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
