# De succino. s. l 46

Severin Göbel, De succino. s. l, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/46

Quoniam verò calida & humida loca putrefactioni sunt in primis obnoxia, in subterraneis istis cauitatibus omnis generis insecta, quae ex putrefa ctione fiunt, generari dubium non est. Nam & anfractus varios in illis cauitatibus non absurdè statuere possumus, qui puriorem terram dulci aqua permistam contineant: quae vel quiete vel halitibus incalescens, putrescit, & generandis animalculis ma teriam suggerit. Porrò quemadmodum Succini oleum vetustate se ipso crassius fieri & in spissari quodammodo vidimus, po steaquam tenues & igneę partes exha larint: ita enim aetate lentescit, vt ad bituminis liquidioris consistentiam redire videatur: ita dixerim purissimum Succinum, & quod maximè pellucidum est, in specubus subterraneis ex oleosis bituminis vaporibus altiùs sublatis generari. Etsi verò multi petroleum seu naphtham crassescere posse negant (quod oleo succini odore, sapore, consistentia, colore & viribus respondet) tamen & arte quadam, & peculiari naturae opificio inspissari posse facilè dixerim.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
