Latin
49
Severin Göbel, De succino. s. l 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ea coloris transmutatio manifesta est in artificiali elixatione, tam in naphtha quàm oleo succini, quę per destillationem ex nigro in aureum, ex hoc rursum in candidum mutantur colorem. Est enim triplex oleum Suc cini, sicut &ipsa Naphtha vel petroleum triplex in Italia conspicitur. 1. Nigrum oleum foetidum est, terre stribus partibus tostis aliqua ex parte permixtum: liquido bitumini simile, tenuius tamen &fluidum, consistentia ab oleo lini parum dissidens: fit au tem tale, quando per descensum violento igne destillatur. 2. Secundum ruffescens, vel aureo colore imbutum. quod in Retorta extrahitur, prorsus diaphanum est, sicut illud in opaco vix suppurpurascens. priore est &tenuius multò, &tam sa pore quàm odore suauius. 3. Tertium album, vel aquei coloris: quod tale fit, si ex prioribus duobus bus alterum affusa aquâ in balneo Ma riae vt vocant, diligenter sublimando eliciatur. Est autem hoc inter omnia tenuissimum &praestantissimum, ad omnis generis obstructiones aperien das peridoneum, ad epilepsiam, paralysin, vertiginem, calculum tam vesicae quàm renum, accommodatum. Haec tria olei genera, praesertim vetustioris, cum igneae partes euanuerunt, prorsus respondent Naphthae.