# De succino. s. l 50

Severin Göbel, De succino. s. l, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/50

Nam album petroleum quod Meianae scaturit, est melius caeteris, odoratius & subtiliorum partium. Nigrum verò Asphalti odorem refert, crassum & foetidum, quale est Bulgaricum vel Naphtha Bulgarica. hoc enim supra modum tetrum spirat odorem ad Asphaltum accedentem, Tertia Naphtna ruffa est, media consistentia ac viribus inter reliqua duo genera. Prouenit haec ex monte Celite, de qua sic scribit Bellonius: Huius na phtnae ruffae scaturigo ex terra multum lapidosa, suam originem ducit; quae in sibi subiectam foueam excauatam in imo antri descendit.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
