# De succino. s. l 54

Severin Göbel, De succino. s. l, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/54

At quòd interdum in eadem massa partes aliae candidiores sunt, aliae pellucidae, in causa videtur esse vel diuersitas materiae tenuioris, in quas liquida materia adhuc existente, dum multum salsedinis miscetur, partibus ijs inducit albedinem, reliquis pellucidis propter maiorem visciditatem nihil salis admittentibus, vel quod pars crassior citius coaguletur, condensa ta salsedine exteratur ac dealbetur: te nuior verò genuino & pellucido colore non simul cum illo destituitur, ideo quod non simul coiuerit, nec salsedinem alterantem eodem tempore receperit, repugnante nimirum maio ri viscositate: cuius notas firmior pellucidi compactio & addensatio suogerit, sicut candidioris materiam rariorem fuisse friabilitas ostendere po test. Nec semel vidimus eandem massam pogle sam succini partim concretam, partim adhuc liquidam, & hanc ceu turgentem spiritibus viscosis pellucidissimam, illam obscuriorem & porosam, ideoque ad albedinis aliquem gradum accedentem. Variant itaque gradus in eadem massa, prout crassiores partes tenuibus miscentur, quae mixtio fit in ipsa scaturigine, fortassis tum, quando calor per ebullitionem attollit crassiores partes, vel quando ex diuersis & variantibus venis materia confluit & confunditur: sic interdum nubes vel aliae imagines apparent.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
