# De succino. s. l 56

Severin Göbel, De succino. s. l, 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/severin-gobel/de-succino-s-l/56

Bituminosi igitur succi quo sunt nigriores, & ex crassiori substantia constituti, eò maiori caloris impetu resoluentis & depascentis aëreas ac oleosas partes, existimandum est eosdem esse torrefactos: quanto autem plus ij aduruntur, tanto magis sulfureo succo imbuuntur. Primi generis ex his est Lithanthrax Germanis dictus Steinkol, vocabulo ex lapide & carbone composito, ceu lapideus carbo. Est autem talis carbo fossilis inter omnia bituminosa maxi mè ignobilis & omnium deterrimus, nullius in medicina vsus. Fabri ferrarij & aerarij carbonum vice illis vtuntur, qui verò subtilia opera efficiunt, his non vtuntur, propterea quod sua pinguiII.

---

Severin Göbel, De succino. s. l. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_succino.
